- LIBO
- I.LIBOcivis Rom qui Romae in Comitio puteal primus exstruxit, quod ideo Libonis puteal dicitur. Horat. l. 1. Ep. 19. v. 8.------ Forum putealque LibonisMandabo siccis. ------ ------Item alius Cos. cum Fabio Chilone, A. U. C. 956.II.LIBOlegatus Marci Imp. in Syriam, de quo sic Capitolin. in Vero, Haec vitae diversitas, atque alia multa, inter Marcum et Verum simuliates fuisse-indicabat-veruni illud praecipuum, quod cum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius, quam verecundus Senator, efferret dicens ad fratrem se scripturum esse, si quid forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoqueve morbo interisset---visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius iraude putaretur Occisus. Vide Casaub. et Salmas. Not. ad loc.III.LIBOvide Scribonius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.